Latin
Lines 1.1-1.3
Andreas Capellanus, Liber Tertius 1.1-3
Not analysed yet
De reprobatione amoris
[1] Si haec igitur, quae ad nimiam tuae petitionis instantiam vigili cogitatione conscripsimus, Gualteri amice, attenta curaveris aure percipere, nil tibi poterit in amoris ante deficere. Nam propter nimiae dilectionis affectum tuis penitus cupientes annuere precibus confertissimam plenamque amoris doctrinam in hoc tibi libello edidimus. Quod nos ideo fecisse cognoscas, non quod amare tibi vel alicui hominum expedire credamus, sed ne nostram in aliquo valeas arguere tarditatem; immo totam illius credimus deperire utilitatem, qui suos in amore labores expendit. [2] Taliter igitur praesentem lege libellum, non quasi per ipsum quaerens amantium tibi assumere vitam, sed ut eius doctrina refectus et mulierum edoctus ad amandum animos provocare a tali provocatione abstinendo praemium consequaris aeternum et maiori ex hoc apud Deum merearis munere gloriari. Magis enim Deo placet qui opportunitate non utitur concessa peccandi, quam cui delinquendi non est attributa potestas.
[3] Sapiens ergo quilibet amoris cunctos pluribus ex causis actus tenetur abiicere et eius semper obviare mandatis, et imprimis ea scilicet ratione cui nulli resistere fas est. Nullus enim posset per aliqua benefacta Deo placere, quousque voluerit amoris inservire ministeriis. [4] Odit namque Deus et utroque iussit testamento puniri, quos extra nuptiales actus agnoscit Veneris operibus obligari vel quocunque voluptatis genere detineri. Quod ergo bonum ibi poterit inveniri, ubi nihil nisi contra Dei geritur voluntatem? [5] Heu quantus inest dolor, quantave nos cordis amaritudo detentat, quum dolentes assidue cernimus propter turpes et nefandos Veneris actus hominibus coelestia denegari! O miser et insanus ille ac plus quam bestia reputandus, qui pro momentanea carnis delectatione gaudia derelinquit aeterna et perpetuae gehennae flammis se mancipare laborat! [6] Cernas ergo, Gualteri, et acuto mentis disquiras ingenio, quanto sit praeferendus honore, qui coelesti rege contempto eiusque neglecto mandato pro mulierculae cuiusdam affectu antiqui hostis non veretur se vinculis alligare. Nam, si voluisset Deus sine crimine actus fornicationis exerceri, sine causa praecepisset matrimonia celebrari, quum magis per illum modum quam per matrimonia Dei posset populus multiplicari. [7] Cuiuslibet igitur hominis satis est admiranda stultitia, qui pro vilissimis Veneris [amplectendo] terrenis hereditatem amittit aeternam, quam ipse Rex coelestis cunctis hominibus proprio sanguine recuperavit amissam. Immo ad summam scimus verecundiam pertinere viventis et Dei omnipotentis iniuriam, si carnis illecebras et corporis voluptates secutus ad Tartareos iterum laqueos elabatur, ex quibus laqueis pater ipse coelestis semel eum unigeniti filii sui sanguinis effusione salvavit.