Latin
Lines 1.4-1.9
Andreas Capellanus, Liber Tertius 1.4-9
Not analysed yet
[8] Praeterea constat amatoribus rationem quoque obstare secundam. Nam ex amore proximus laeditur, quem ex mandato divino quisque tanquam se ipsum iubetur diligere. Immo et sine legis iussu mundana scilicet inspecta utilitate proximos amare tenemur; nemo enim modico etiam tempore proximorum posset necessitate carere.
[9] Tertia quoque ratio amorem cunctis evitare suadet. Nam exinde unus ab altero divertitur amicus, et inimicitiae inter homines capitales insurgunt, nec non et homicidia malave multa sequuntur. Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere. [10] Sed qui propter obsequia carnis honorem praetermisit amici, sibi tantum vivere creditur, et ideo tanquam humani generis inimicus ab omni videtur homine deserendus et ad instar bestiae venenosae fugiendus. Quid enim tam necessarium tamve utile hominibus invenitur quam amicos habere securos? Nam Cicerone testante non ignis neque aquae usus videtur in tantum hominibus necessarius quantum amicorum solatia. [11] Nam si unus inter cunctos homines alicui reperitur amicus, super omni thesauro pretiosior invenitur; nihil enim in orbe tantum valet quod vero possit comparari amico. Multi tamen nomine vocantur amici qui nominis vacuantur effectu, quia ipsorum amicitia temporis opportunitate resolvitur. Verus autem amicus in amici adversitatibus fidelior invenitur et efficitur in omni turbatione constantior. [12] Huic autem sententiae proverbium illud alludit antiquum:
'Quum fueris felix, multos numerabis amicos,
Tempora quum fuerint nubila, solus eris.'
Quid ergo valeat vel prosit amicus eloquens tibi Tullius in amicitiae libro demonstrat. Unde amicitiae utilitate atque opportunitate percepta manifeste cognoscere poteris qualis vel quantus inter homines sit reputandus, qui amicitiam carnis voluptati luxuriando postponit.
[13] Alia quoque ratio crimen nobis contradicit amoris. Nam, quum omnia crimina ipsam animam tantum de sui soleant inquinare natura, istud crimen solum animam simul cum corpore foedat; ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.