Latin
1.10
Andreas Capellanus, Liber Tertius 1.10
Not analysed yet
[14] Sed alia quoque ratione amor fugiendus videtur. Qui amat enim vehementi quadam servitute ligatur et quasi omnia suo nocitura timet amori, et eius animus pro modica vehementer suspicione gravatur, et cor suum interius graviter iaculatur. Omnem namque extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit, quia 'Res est solliciti plena timoris amor'. [15] Nil enim facere vel cogitare audet quod modice voluntati adversetur amantis, quia semper timet amans ne sui voluntas atque fides alteretur amantis, et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre. Quem enim vere gladius pertingit amoris, de coamantis cogitatione continua sine intermissione quassatur nullisque divitiis nullove in hoc saeculo tantum posset honore beari vel aliqua dignitate, quantum si iuxta proprii animi voluntatem suo recte fruatur amore. [16] Nam etsi mundum universum lucretur amator, sui autem amoris detrimentum vel aliquod patiatur adversum, omnia tamen pro summa reputaret inopia, nihilque sibi credit [ad] egestatem posse nocere, donec suae voluntati bene concordaverit amor, omniaque timet amans agere vel narrare, unde quacunque ratione coamantis animus concitari posset ad iram vel qualibet occasione moveri. [17] Quis ergo tam fatuus reperitur et amens qui conetur illud appetere, quod tam feroci servitute cogit hominem alienae se potestati subiicere et alterius in cunctis penitus arbitrio colligari? Praeterea, etsi ex amore quandoque non offendatur amicus, quia forte in extraneam personam extenditur amor amici, mutuas tamen amicitiae vices agnoscere non posset amicus, donec in amico verus dominabitur amor. [18] Quem enim amoris iacula tangunt nil aliud cogitat nec sibi utile credit nisi coamanti placere et eius semper ministeriis inservire, et in amore neglectum vel amissum sibi male compensat amicum. Sibi ergo et coamanti suae tantum miser ille vivere iudicatur, qui aliorum omnium utilitatem et amicitiam negligendo eam in unius mulieris amore compensat, et ideo non immerito ab omni videtur negligendus amico, immo penitus ab omni homine declinandus.