Latin
UNIVERSITEIS
Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 142-2
Unproofread scanNot analysed yet
Duarum autem rerum nomina haec indicium faciunt: Prior est, quod primitus Graeci ad syderum ortus &occasus observandos animum suum adjecerint, ut non modò varias anni tempestates discendo cognoscerent, sed etiam pluvias, ven tos, aliasque aëris affectiones, quae astrorum or tus occasusve consequi solent, praevidere, &praenosse possent. His addit Hesiodus etiam dierum Lunae, qui fausti &infausti habebantur, cognitio nem. Posterior est, quod stellarum in asterismos imagines, &constellationes redactio &figuratio omni memoria sint majores, &proinde antiquis simae, quae an Casu fortuito inventae agricolis pastoribus, nautis, aliisque similibus hominibus sub dio vitam degere solitis originem suam acce ptam ferre debeant, an verò mysterium quodhttp: si digi. ub. uni-heidelberque. dedam occultantes, astrorum naturam &proprietates significent, &ab antiquissimis Sapientibus rerum naturam intimè perspectam habentibus profectae sint, jure in dubium vocari posset.