Latin
UNIVERSITEIS
Andreas Cellarius, Harmonia Macrocosmica 143
Unproofread scanNot analysed yet
Tanto rum enim corporum moles adeò grandes non frustrà tam admirabili ordine per vastissimum totius Coeli spatium à Summo rerum omnium Architecto, dispositas, admirandis suis influentiis operatio nes infinitas in Sublunarem Mundum effundere ipsa experientia quotidiana demonstrat. Ac licet omnes istas influentias ex Divino in Sacris Literi Praescripto ad solas temporum distinctiones re stringamus, fateamur tamen necesse est, ejusmodi influentias operationibus suis multò latius se diffundere, ac proinde tempus illud, ac distinctionem ejus latiore interpretatione dilatandam, &ad multiplices illas, quas in omnibus rebus sublunaribus sydera efficiunt, variationes &vicissitudines extendendam esse. Tempus profectò ni- Tempohil aliud est nisi perpetuus fluxus omnium illa rum vicissitudinum ex astrorum motibus, accessibus, recessibus, &mutationibus ortarum, quibus cum universa sublunaria subjecta esse videamus, &sciamus, necessario etiam vicissitudines &variationes illas eadem sequi, atque ita temporum distinctionem ex syderibus non solummode tanquam ex signis, verùm etiam ut causis efficientibus ortum suum capere concludimus; ut proinde verissima inveniantur vulgaria illa dicteria; Tempora mutantur, nos &mutamur in illit, Astra regunt homines, sed regit astra Deus Vetus SaSic Sapiens dominabitur astris, nimirum qui non Eth piceu nicâ illa ab Idololatris profectâ, sed verâ sapien tiâ, cujus initium est Timor Domini, imbutus, Spiritu Sancto rectore &gubernatore, carnales suos impetus, instinctus merè astrales, &Syderei Spiritus effecta, frangere, &supprimere, atque ita Veterem in carne sua hominem mortificare didicit. Si nobis per instituti nostri rationem integrum esset, &in hunc latissimum harmoniae coelestis &terrestris campum excurrere liceret, infinitorum argumentorum &exemplorum ex ipsius Naturae totius intimis penetralibus depromptorum congerie cuncta haec demonstratione evidentissimâ asserere possemus, quam in ipsam syderum descriptionem hoc Praeloquium suo loco subsequunturam rejicimus, ut ad propositam nostram materiam revertamur. Homeri Quo tempore Homerus floruerit, ac vixerit tempus authores dissensu haud exiguo variant, adeò ut non exacten constat. de ejus tempore non exactè certi quid constet Quidam circà Mundi annum 3038. atque ita 910. antè Christum natum vixisse ipsum putant, &Iosaphato Judaeorum, chaleque Israclitarum Regi coaetaneum faciunt. Romam conditam antecessisse ipsum annis 160. ex sententia Casii, &Cormelii, &Apollodori Gellius narrat; Herodotus annis 421. se priorem fuisse dicens, annum Mundi 3048. designat; Aristoteles in tertio de re Poëtica, &Aristarchus Homerum in Ionicâ migratione natum referentes, annum Mundi 2879. indicant, atque ita 169. annis antiquiorem esse volunt; Post Trojam captam annis 180. vixisse ipsum narrat Plilocharita glitio consulati loquentis. &mille a tiam, circa: ili annum acat. Il Mantum zigi.