Latin
CAPVT VII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. De Athannore. Mvltae sunt fornacum species, possuntque variae excogitari ab industrio artifice, pro operis ratione, loco, tempore, &aliis circumstantijs. Perpetuae verò potissimum sunt, Athannor, furnus reuerberij, fornacula, balneum, fornax velicaria, cacabatia, catinorum siccorum: descensoria, anemia, furnus acesiae, &c. Et nominantur eiusmodi fornaces etiam ab vsu, vt furnus arcanorum. Calcinatorius, vitrarius, fusorius, vstorius, tostorius, sublimatorius, destillatorius, segregatorius, probatorius, &c. Licet item cuilibet suus sit vsus primarius, ad quem respicit etiam dispositio: varios tamen abusus sustinent, &saepe vsurpatur alter pro altero, adeò vt artifex possit esse paucis contentus, nisi operum diuersitas vnius temporis plures requirat.