Latin
CAPVT VII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 11
Unproofread scanNot analysed yet
Plaerumque autem mutatis catinis, &alijs quibusdam minutis, ex vna specie fit alia: veluti si ahenum balnei mutetur catino arenario, vel vesica aheno: vel si ascensorium vas descensorio, &focus transferatur, &c. Ita furnus reuerberij potest compensari per ventosam, &c. Commodissimè tamen quodque opus fit in suo furno, &nonnunquam, materiae copia non sinit nos compendio vti. Athannor est fornax tecta, in qua calore vaporoso elaboratur arcanus philosophorum lapis. Et quia calor adhibetur siccus cum aliqua reuerberatione, transfertur nomen etiam ad alias fornaces, in quibus vrimus, torremus, sublimamus, reuerberamus. Forma ei est turrita, rotunda, cum fornicato tecto. Tria habet loculamenta, quatuorque est distinctus partibus, quae committuntur per limbos masculos &foemineos, agglutinanturque vt integra solidaque sit compages. Ima pars est cineritij seu conisterij, cuius latitudo est sesquipedalis, altitudo pedalis cum ostiolo, quantum satis cineribus eximendis, &aëri intromittendo, quo tamen spacio non est opus in igni candelarum. At non debet abesse, cum non semper vti candelis possimus. Conisterio imponitur lamina ferrea, ita vt innitatur tribus prominentijs, veluti conis labro conisterij affixis. Est autem illa in medio concaua instar patinę, perforataque ibidem foraminibus ferè ad auellanarum capacitatem, quo cineres commodè queant transmitti, neque tamen sufflatio fiat maior iusto. Post hanc tabellam sequitur foci paries cum ianua clausili, &duabus retrò auriculis ad euentilandum. Eius altitudo est nouem digitorum. Sequitur ergasterium proportione latitudinis respondens foco &conisterio, quanquam huius fundum angustiorem esse nihil prohiber. Ergasterium autem diuersum est, pro diuersitate ignis in foco subministrandi. Plaerumque ad prunas circa extremitatem, quâ paries ergasterij incumbit limbo foci, exciditur altitudine semidigiti, latitudine digitorum quinque, vt tabulae seu registra, vt vocant, per illud foramen ad regendum calorem possint submitti. Caetera totus circulus ille continuus est, assurgitque ad digitos quindecim. Distinguitur à foco per laminam ferream planam, quae in medio est pertusa vno foramine quatuor digitos lato. Super hoc foramine erigitur tripes arcanorum, cuius circulus diametrum habet trium digitorum. Altitudo verò totius est sex digitorum. A fundo laminae circa foramen vestitur Zona in orbem ducta, vt directè calor verberet vas in tripode locatum. Cohaeret autem illa Zona seu tunica laminae &circulo tripodis, vt canalis fiat integer, quasi tubulus. Quod si regulae adhibentur, oportet illam in imo item excisam esse, ea altitudine &latitudine, quae admittat regulas. Regularum autem sunt tres numero eiusdem latitudinis, longitudinis altitudinisque, ita formatae vt rectè respondeant circumductae Zonae; &quâ accommodantur foramini tabulae ferreae cui tripes innititur, pertunduntur inaequaliter. Vnius enim foramen est trium digitorum, alterius duorum, tertiae vnius, vt sic calor per gradus dari possit. Non autem opus est regulis eiusmodi, vbi candelarum igni vtimur. Hunc enim variare possumus aucto vel diminuto pabulo seu numero candelarum. Porrò tripodi imponitur catinus oualis semipedem altus, cui in est cinis, &in hoc phiola cum balneo senis.