Latin
PVLVIS SATVRNI ET IOVIS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 102
Unproofread scanNot analysed yet
Vena hydrargyri rubicunda, pura, in ligneas immittitur capsas, instar mortatiorum, fundo ferreo instructas, pilisque praeferratis vitympani aquatici motis, comminuitur, &aqua immissa quod comminutum est, traijcitur per laminam cribriformem, posteaque in farinam molitur. Quod non transmeat, denuò submittitur pilae &conteritur: sin admista sunt saxa &terrae, comminuitur priore modo, sed postea in alueo vel plano eluitur secerniturque leuis terra cum lapide à vena graui. Inde quod purum est cribratur, &mola laeuigatur, impurum segregatur denuò. Operarij inter molendum ve sicam perspicuam ori praetendunt. Pulueres lignorum, ossium, &c. lima, radula, pistillo, coelo, serra, &c. Conficiuntur arte vulgari, quae ipsa non rarò etiam in metallis, lapidibus, succis concretis, &c. Comminuendis suscipitur. In alijs praestat mola: in lutis concretis etiam solutio &per filtrum fusio cum aqua, post exiccatio, tritio, &per cribra angustissima traiectio, &c.