Latin
TRACT. I. CAP. VI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 102-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAP. VI. De Hydrargyro praecipitato. In censu eorum quae consistentiam seruata substantia mutant, est &argentum viuum cuiuslibet generis. Id cùm fluxum aqueum habeat, coagulatur in solidum variis modis, idque calida medicina, ex quibus est &praecipitatio dicta: vnde fit hydrargyrus praecipitatus, facili opera ad viuum reuocabilis. Praecipitatur ita: Hydrargyrum locatum in cucurbitula, perfunde aqua soluente satis acri, ad altitudinem trium digitorum: Clauso vase admoue calori. Si retusa est vis aquae, &adhuc restat aliquid hydrargyri: pone in loco frigido, &congelascet solutum: si non congelascit, affusa frigida, vel etiam dulci calida parumper salsa, coagulabitur: postea separa. Viuo argento affunde aquam nouam, atque item solue vt antè: idque donec tota quantitas sit soluta. (Ita enim nominant ex vsu metallico, cùm potius coaguletur quam soluatur.) Solutiones confunde, &in cucurbita cum alembico destilla aquam soluentem, &super igni detine, donec rubescat: sique constantiorem requiris adhibitis cohobiis euadet fixior, &coloratior. Transit autem paulatim ex albo in citrinum, &hinc rubescit. Itaque etiam, si vis tripliciter coloratum, capies. Nonnunquam ad cinereum &caeruleum deducitur. Notandum quòd differat praeparatio pro scopi varietate. Si ad medicinam expetitur, repurgandus diligenter est à sordibus, &spirituum alluuione, nec quauis aqua soluendus, sed vel spiritu salis vel vitrioli, &similibus, quae &aliàs suo modo corpori ingeruntur. Cùm item congelauit, eluendus est aqua dulci vel quadam destillata frigida, aut cordiali, antequam ad rubedinem perducatur. Vbi item iam erubuit, iterum eluitur aqua Theriacali.