Latin
TRACT. I. CAP. XII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 120
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his etiam compositiones gradatoriae fiunt. In hunc modum calx hydrargyri, vel Veneris, vel aliorum metallorum imbibitur sensim aqua lunae, vel solis, factaque coagulatione vnà figitur &reducitur in metallum. Moneta argentea contrahit aureum colorem, si restinguatur in tali aqua: Recipe acetum album bonum: immisce calcem viuam, sulphur viuum salem philosop. &vitriol. Rom. vt soluantur bene. Iniice postea limaturam ferri sexies vel septies in ferrea trulla calefactam: soluatur: destillentur omnia in aquam fortem. Ita cupri lamina restincta saepius in aqua mercuriali, lunari, solari, tingitur adeò excellenter, vt etiam pro auro argentoue se gerat. Sed oportet eam admodum purgatam &teneram esse. Minus nobilis color est, cùm restinguitur in aqua destillata ex sale ammonio, &albo ouorum, vt Mizaldus habet. Nonnunquam hae tincturae non sunt actu liquidae, sed tantum eliquabiles, in quas ignitae tabulae vel ramenta immissa simul colliquant, &combibunt. Eiusmodi est sulphur, arsenicum, &similia. His affinis est insinuatio pulueris fluxilis in laminas candentes inseminati, qui fit ex hydrargyro, auro, argento, &c. adeò tener vt instar butyri liquefiat, &irrepat coloretque vndiquaque, quanquam &soluatur in oleiformem consistentiam, &instilletur, &si fixus est, etiam illinitur ante ignitionem. Conficitur incerando, vt in tincturis dicitur. Porrò aliarum rerum tingentes liquores fiunt coctione tincturas possidentium in aqua, vel lixiuio, vrina, oleis &similibus: aut etiam destillatione, expressione, &alijs modis aptis: &sunt illi liquores non rarò saltem vehicula tincturarum. Nonnunquam penetrationis, vel illustrationis gratia, admiscentur alumina, sales &similia acria. Lotum horum &succi crassiores nonnunquam sustinent, veluti sunt qui ex fructibus exprimuntur, excoquuntur, &c. Affinia his sunt, quae tincturam ex potentia in actum productam combibunt, dum infunduntur: quo pacto fit acetum aeruginosum infusum cupro: aqua calcis misto sale ammonio, si infundatur pelui orichalceae, caerulea euadit, quam ostentant in suis officinis barbitonsores. Ita est de aliis acutis (mirum est illam aquam non violascere, si alumen vnà iniiciatur) ita exaltatur color vitrioli diluti, si aqua soluatur, &in lebete cupreo addita pauca vrina puerili, coquatur mediocriter quousque placeat color. Inde coagulatur denuò. Aqua rosacea, in qua solutus fuerit salammonius, affusa coraliis praeparatis, euadit caerulea. Vide infra in tincturis productis.