Latin
TRACT. I. CAP. XIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 121
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAP. XIII. De coloratione per calorem solum. Hic modus colorandi est, cùm è potentia in actum, seu ex occulto in manifestum color protrahitur adhibito calore duntaxat alteratorio. Neque solum principali exaltationis fine hoc fit, sed &inseruit tincturis arcanis. Calor autem subministratur modò ex ignis viui foco, modò per caustica potentialia: vnde discerni haec operatio potest. Vtrobique tamen magnae est industriae nosse, &attendere gradus caloris adhibendi, &dispositiones agentium, patientiumque, quae si ignotae sunt, non exaltatur, sed deprauatur potius opus. Quaedam lenissimo calore longo tempore quasi maturescendo, coloris perfectionem acquirunt, exemplo rerum naturalium: Quaedam mediocrem poscunt, nonnulla violentum, eumque non tantum ex actualibus ignibus, sed &potentialibus, &id diuersis temporibus, aut etiam simul. Nonnulla sunt eiusmodi, vt diuersis regiminum modis diuersimodè proficiant, eueniatque aliquibus additamentis, vt quod calor simplex tardissimè assequeretur, id paruo tempore emergat. Interdum longa serie per multos colores ad vltimum iter est: interdum intercedunt pauci: quaeritur potissimè in metallis is, qui fixus &constans est, qualis est auri &argenti, tametsi aureus tandem in rubini tincturam exaltetur, videaturque hic color terminus esse in classe ista igniendorum, propter similitudinem flammeae rubedinis, ad quam naturaliter etiam contendit ignis. Cera, mel, &alij succi apricando saltem colorantur. Diphryges primùm sit è luto Cyprio arefacto ad solem, &postea sarmentis ad rubedinem tosto. Tertium item paratur ex pyrite ęroso reuerberato ad rubricam. Quartum ex lapide factitio metallicorum septies reuerberato. Ita in lapidis magisterio leuissimo calore, qui etiam frigus censeri possit ad reliquos gradus, nigrescit materia, fitque caput corui in star fuliginis caminariae, cum lentore tamen &grauitate metallica (itaque &sulphur nominari solet). Ab hoc iter est in albedinem paulò intentiore, ita vt è nigro plumbeus euadat color, &cinereus, post albus, ex quo iter est per caudam pauoninam, seu varias colorum multiplicium scintillas, in citrinum &rubeum, in quo terminus est quem assequimur calore gradus tertij, aut etiam reuerberante. Albae metallorum calces, vt cerussa &c. Ex albedine citrinescunt, post rubescunt, tametsi plaerumque si quid sulphureorum halituum adhaeret, statim ab albedine fuscentur. Et sic fit plumbago lutea corpulenta, &sandyx ex cerussa, quae tamen differunt à croco eiusdem nominis subtilitate elaborationis, vt infra dicitur. Patina caua (inquit Agricola) in prunas imponitur, inque eam friata cerussa conicitur, rudicula agitatur, dum traxerit ruffum sandaracae colorem. Fit &minium secundarium ex lapide plumbario &arena plumbaria per reuerberium, donec rubeant. Inde teritur, cribratur, &molitur. Sic hydrargyrus praecipitatur in album vel cinereum, ex hoc flauescit, postea rubescit, sed &conuertit se, nisi fixus est, &mirè splendentem albedinem, nonnunquam &flauedinem scintillantem ex se reddit.