Latin
TRACT. I. CAPVT XVIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 130
Unproofread scanNot analysed yet
Quae prae mollitie sono carent, induranda sunt figendaque, vt plumbum, hydrargyros, bismuthum, stibium, &c. Donec sonorem metallicum acquirant. Ligna attenuantur in asseres: humida siccantur: alia etiam forma externa mutantur è plana in concauam, &c. Ita sunt plura magisteria quae debita receptione &accommodatione sonos intendunt, &multiplicant, veluti per tubos &concamerationes, &c. (Hinc Baptista Porta docuit instrumentum eminus audiendi, sicut perspicilia è longinquo aciem iuuant; suadens nempe fieri compagem quandam sinuosam instar auris asininae, è vasto introitu in acutum desinentis, &per multos anfractus concauos sonum multiplicantis.