Latin
TRACT. I. CAPVT XIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 130-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XIX. De magisterijs substantiae, vbi primum de metallorum transformatione. Magisterium qualitatis ita fuit. Sequitur magisterium substantiae, cum substantia, quae est per se, remotis saltem sordibus, tota mutatur, absque notabili quantitatis, quoad fieri potest, iactura. Ita enim differt magisterium hoc ab extractione, quod occupetur in toto elaborando, scopo sui primo &per se competente, absque extractione essentiae. Et licet interdum separentur, aut componantur partes, vel etiam aliquid obiter secedat, aut ratione vsus negligatur; tamen non definit esse magisterium, quod requirebat elaborationem totius in substantia. Magisterium substantiae fit vel genesi, vel catalysi. In Genesi est cum ex substantiam habente fit aliud vnum. (Ita enim voce geneseos iam docendi caussa vtimur, quanquam alias etiam generatio sit cum ex vno fiunt plura, quae tamen [GR] διάκεισις [/M], seu [M] διάλυσις [/M] &corruptio quaedam est potius, licet nomine corruptionis abstinendum sit in doctrina huius magisterij, qua nobilius quid in substantia quaeritur per exaltationum ingenia.) Et est duplex: transmutationis scilicet &compositionis: (ita enim naturam ars imitatur, dum aliud facit vel transmutando, vt fit in elementis, vel symmixi, vt in mistis. )Magisterium geneseos in transmutatione est, cùm simpliciter ex vno fit alterum re analoga (seu symbolica) ad aliam substantiam transmutata. Et id quod transmutatione factum est, nobilius est, siue natura per se spectata, siue vsu. (Itaque hic etiam à Physica haec ars discedit, cùm illa simpliciter substantiam in simplici generatione spectet, haec verò etiam vsum, ratione cuius res exaltari dicitur, quanquam id Physicus appellaret non substantiam, &modum eius corruptionem, seu generationem secundum quid.