Latin
FERRI IN CVPRVM MVTATIO
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 135
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgo enim constat haec mutatio per aquas vitriolatas, &ad montem Carpathum Vngariae solennis est illa conuersio, cuius descriptio sic habet: Aqua ferrum corrodens est ad Smolniciam, quod oppidum ad arcem. Zepusiensem pertinet, intra montes, vnde quondam metalla eruta sunt. Extrahitur autem haustro, quod ab aqua supernè illabente impulsum, circumactu &tractu funis, cui implicati sunt crebri nodi coriacei, implet fistulas, per quas funi meatus est, quibus adiuncti canales effusam aquam excipiunt &emittunt sub dium in alueolos in terram defossos, quibus ferrum siue vetuis siue nouum imponitur. Quae minora sunt ferramenta, citius adeduntur. Solea ferrea equi consumitur intra horas 24. Quae verò sunt crassiora, qualia sunt quae in vicini montis ferrariis hunc in vsum fiunt: postquam per aliquot dies aquae immersa iacuerint, ceu limo quodam obducuntur adesa, eoque statis temporibus abluuntur, &purgantur, vt in id quod superest ferrum, aquae vis efficacius penetret Quod pereso ferro manet luto simile, cuprum est, (ipsi cementum vocant) id in fornace conflatur in massam, &deinde per aliam fornacem eliquatum fit purius &purgatius, &ad omnes vsus non minus vtile, quam quod fit ex metallo cuius multae sunt fodinae eo in loco. Non dubium est autem quin aqua hanc vim à venis metalli trahat, praesertim à pyrite aeris, &c. Paracelsus in Chirurgia magna. Ferrum in cuprum, Venerem in Saturnum mutari nemo est qui ignoret. Idem Agricola, Baccius &alij testantur: &nominatim Agricola modum exponit duplicem quorum vnus est per aquam Smolnicensem, alter per Chrysulcam veterem. Ferrum in plumbum mutare docuit Paracelsus, nempe fieri id. si quis scobem ferream cùm aequali fluxu, eoque optimo in catinum iniectam ad fornacem anemiam reuerberet, cementetque ita per horam sine fusione, tandem verò igni fortissimo bene fundat. In catino per se refrigerato inueniri ait regulum plumbeum in imo. Ferri in stomoma seu aciem transmutatio poterit fortè etiam annumerari mutationibus in qualitate, sed cùm species sint vt numeri, &quidam diuersas species esse dicant, huc referatur. Ferrum durum, ductile ante folles cum fluoribus eliquetur acri igni: Liquatura agitetur saepius, vt ferrum mollescat vt massa panis. Massa illa extracta dilatetur super incude, perfundaturque frigida in eam proiecta. Frangatur malleo: fragmenta cum noua materia recoquantur, agaturque vt prius, &fiet acies. Idem &cuprum vertit in plumbum hoc modo: Hydrargyri sublimati, arsenici fixi aequales miscentur cum eliquato cupro, vt fiat corpus album instar argenti. Hoc granulatur, additur par quantitas fluxus reductorij. Cementatur primumsine fusione, post funditur: regulus exit plumbeus. Regulus stibij videtur genus plumbi duri esse, saepe eum fundunt, &restinguunt in aquis, succisque mollientibus, vel pinguedinibus, donec plumbi acquirat. molliciem postea verti in stannum elutione potest. Nam plumbum in stannum transit, si saepius calcinetur, vel granuletur, eluatur lixiuiis salium, vitrioli, &c. &reducatur. Testes sunt Agricola, Paracelsus, cum