Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 135-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. omnibus Chymicis metallicisque peritis. Potest &cementari in laminas ductum, per strata vicaria cum sale ammonio. Cementatum funditur, idque repetitur, cementi ratio sit pro plumbi natura, &mollicie. Transit &stannum in plumbum, calcinatione crebra, &in reductione obseruato igni conueniente, sine tamen lotione, ita infuscatur. Potest etiam feruens restingui aquis mollientibus. Ita metalla in se transeunt mutuò. Gemmae in se transmigrant potissimum accessu tincturae, induratione, coloratione, &c. de quibus suo loco. Natura quoque docuit, quomodo species chalcanthi in mutuas transeant, obseruatore Galeno. Sory enim in chalcitin, haec in misy transformatur, cùm videantur non tam substantiam, quàm colore &partium crassitie tenuitateque differre.