Latin
TRACT. I. CAP. XXI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 139
Unproofread scanNot analysed yet
Arnoldus: "Si non misces de ipso corpore super quod vis facere proiectionem elixyris, (vel in elixyr) &non mitigas, non diliget corpus spiritum". Lullius: "Super quale corpus vis proiectionem facere, debes in eo ponere; item pone de eius spiritu in elixyr." Paracelsus: "Per vnionem mercurij cum metallis vt fiant fluxa, multa parantur elixyria ad metalla transmutanda, &c." Itaque non tantum materiam transmutandam, debito modo componendam monent; sed &ipsum elixyr cum calce eius metalli millecupla, vnde est extractum. (Elixyris istius veri loco, aliqui talem concinnant liquorem aut puluerem, (nam vtrumuis fieri potest) salis nitri, &sulphuris viui quantitas aequa in vitro calcinatur ad albedinem. Adijcitur par pondus salis ammonij, &vnà teritur, trita mistaque sublimantur per gradus. Sublimatum remiscetur capiti suo mortuo tuso, iterumque eleuatur, idque repetitur sexies, vel quousque figantur. Sed non semper reddendum fecibus sublimatum est. Sufficit si à tertia vel quarta sublimatione per se sublimentur, atque semper pars fixa in fundo parti volatili iungatur, donec &haec sit fixa. Tritum hoc postea soluitur per deliquium. Liquor stillatur super ducatum aureum, vt fiat oleum seu liquor oleosus, quem coagulant. Coagulo illo aiunt mutari hydrargyrum in aurum. )Modus alius est per aquas aureas vel argenteas, quibus figitur in aurum vel argentum. Praxis praescribitur huiusmodi secundum Mizaldum. Cinabaris tres vnciae, vitrioli Romani libra, salis nitri selibra, destillatur aqua fortis, eaque triplex. In media quae exit, soluitur argentum. Solutio proijcitur super hydrargyrum, &dicitur coagulare in argentum. (Sed nisi figatur, paruum est operae precium. Potest id fieri aqua saepius abstracta &reddita; &tandem addito argento cum quo reducatur in metallum, nisi mauelis coagulatum hydrargyrum debere nutriri ista solutione, &postea cum argento per boracem reduci. )Alius modus eiusdem operae: calx argenti miscetur pari praecipitato. Mistura imbibitur aqua aurea, vel argentea (pro scopo transmutationis) tanti ponderis, quanto est vtrumque. Vase clauso digeruntur vnà quousque aqua sit imbibita, &incipiat materia sublimari. Sublimata cum est, inuertitur vitrum, siniturque in alteram partem denuò eleuari, quae opera repetenda est, donec fixa maneat. Fixae affunditur aqua noua, &proceditur vt prius [M] Mufetus ad Monauium: Merc. viciet sublimatus, praecipitato, coagulatus &penè fixo iterum recrudescet in argentum viuum, cum exigua aut ponderis aut substantiae iactura.