Latin
TRACT. I. CAP. XXI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 140
Unproofread scanNot analysed yet
Vide ergo quantum velis tribuere his transmutationibus. [/M] prius donec facta sit purpurea. Huius pondus certum pro libitu reducitur per boracem in argentum, itque addita portione argenti vt sit praestantius. Residuum augetur accessione hydrargyri sublimati à vitriolo &salibus, facta imbibitione per aquas argenteas, aureasve vt ante. Aurea aurum profert, argentea argentum. Si tamen aurum quaeris, praecipitatus corallinus sublimato substituendus est, &pro calce argenti, calx auri sumenda. Est &cum hydrargyrum odore saturni induratum figimus in metallum sui generis, quod argentum repraesentet, vel etiam addita aurea tinctura aurum. Paracelsus autor est, per sulphur hydrargyri eundem coagulari, fierique metallum malleo extensile, quodque igniri queat. Redigitur &in turbith fixum corallatum per aquarum fortium cohobia. Postea cementatur cum pulueribus fixatorijs debito ignis gradu, veluti leniper horam, post auctiore per horas quatuor. Inde excoquitur in plumbum &fulminatur. Cementum fixatorium Paracelsi tale est: "Boracis vnciae duae cum dimidia, salis ammonij didrachmum, florum aeris, florum croci Martis singulorum sex drachmae, vitrioli calcinati, aluminis calcinati, haematitae, boli singula didrachma. Trita miscentur cum vrina in pultem instar coloritij, quae mutuo sternitur cum hydrargyro coralli(Eiusmodi mutationem dixerim fieri in metallicam quandam substantiam, seu metallum sui generis quod ad aurum vel argentum accedat, nisi artificium noueris verae transmutationis. Ita Lagnouerus praecipitatum oleo solis seu auro potabili potat, &digerit per octiduum dum siccetur. Deinde imbibit oleo tartari, iterumque digerit per octiduum. Postea reducit. Si non sal tractabile istis modis sit metallum; augendum auri vel argenti additamentum est. Notandum est in mutatione hydrargyri in metallum plurimum momenti esse in vitriolo &sulphure, quae tria videntur ad constitutionem eorum concurrere, &potiores tribuerim vitriolo, quod etiam in sulphure inesse arguit acidus spiritus qui inde educitur, nihil differens ferè à spiritu acido vitrioli. Est tamen etiam in vitriolo sulphur, quod arguitur oleo dulci quod egreditur. Praeterea è singulis ferè metallis vitriolum educitur promtius quàm sulphur; &in vitriolo vis est qua ferrum in cuprum transit. Est &fixatorium. Vnde cum hydrargyrus figitur halitu metallorum, eum vitriolatum &sulphureum esse consentaneum est. Itaque si tanquam materia metallorum à vitriolo &sulphure saleque saepius sublimetur, &postea cum his ipsis cementetur, ad metallicam naturam aptior euaserit. Veruntamen dirigendus est ad certum metallum per fermentum auri, vel argenti, alteriusve quod facere consilium est. Ars nihil promittit impossibile, sed accedat industria &exercitatio prouida.)