Latin
CAPVT VIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 16
Unproofread scanNot analysed yet
Fornax strata est, quae in terra areis quibusdam effossis designatisque strata iacet. Ea ferè seruilis est &praeparationibus destinata. Tali enim crematur lapis fissilis, &similes. Tali item torrentur nonnunquam aera, &alia. Quaedam tamen etiam faciunt ad plumbum nigrum &cinereum è vena excoquendum, quae quidem in decliue collocata est, &interdum oblonga, interdum sparsa. Affinis est focus venae stannariae torrendae, lignis &cumulata vena instructus incensusque. Porrò compendium &quasi generis mixti inter fornaces metallicas est fornacula. Itaque &varias admittit formas, &vsus ferè omnium praestare, in parua tamen materia, potest, quanquam ei adiungatur focus apertus circulo constructus. Eligitur lateritia quadrata (Agricolae scilicet, licet Budelius &Fachsius rotundam pingant) constans cineritio in imo (alijs hoc deest) &foco in quo simul est ergastulum, quod distinguitur à cineritio interuentu laminae ferreae. Patet in summo quidem, sed cum operculo mobili, vt modò tota claudi, modò aperiri possit. Fachsij descriptio, admodum accurata, haec est: Fornacula quae non fallat artificem, inquit, debet dimetiri per circulum, vt iustam amplitudinem, altitudinem, &deuexitatem seu curuaturas ([G] Schmiegen [/G], quâ inflectitur incuruaturque ex amplo in angustum) accipiat. Eam ita conficito. Elige tibi dimetientem vel mensuram certam, qua totam fornacem possis dimetiri, &quidem esto linea eiusmodi. ___________________________Huic aequaliter extende circulum, &in plano vndecies tantum dimetire, vt fiat vndecupla longitudo ad praescriptam mensuram. Scinde eam in medio decussatim eadem longitudine, vt designetur quadratum. Ab hoc metire altitudinem quindecuplam cum dimidia ad priorem mensuram, exurgantque parietes à quadrato aequaliter ad mensuras 8. Inde incuruentur vt angustior fiat fornax mensuris quatuor, adeò vt crater in summa fornace retineat amplitudinem septem mensurarum, cum à fundo vndecim mensurarum exurgat, atque sic coarctando quatuor mensurae pereant. Parietes sint crassi sesquimensuram: pauimentum verò tres quadrantes vnius. In anteriore pariete fornacis à pauimenti medio ostiolum facito, cuius altitudo sit trium mensurarum, latitudo trium cum dimidia. A summo huius ostioli continuetur paries idem per duas mensuras, &hoc est spacium quod interest inter ostiolum inferius, &superius. Ab hoc sequatur ostiolum superius altum tres mensuras cum dimidia, latum quatuor. A summo huius ostioli procede mensuram vnam, ibique pone foramen, cuius diameter sit quinque octauarum mensurae: &sic ab hoc foramine producitur fornax vsque ad summum mensuris sex. Interimam partem autem &superiorem debet intercedere pauimentum. Itaque qua desinis ostiolam superius, inde metire deorsum tres quartas mensurae ab vtroque latere, dextro nempe &sinistro anterioris parietis, &ibi pone fouramina duo, quorum dimetiens sit quinque octauarum vnius mensurae.