Latin
CAPVT VIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 17
Unproofread scanNot analysed yet
Debent autem illa foramina à fundo fornaculae abesse mensuris tribus, &tribus quartis, ab angulis verò lateris mensuris tribus. In haec foramina, quibus respondere debent alia duo in pariete aduerso, ponuntur ferrea trabes ad sustinendum pauimentum. A latere horum foraminum atque etiam retrò, coarctanda est fornax, &in se reducenda, vt quasi sinum accipiat, cuius recessus sit duarum, &dimidiae mensurae versus spacium interius. Inde paulatim se dilatet in ventrem, ascendendo per accliuia ad mensuras sex cum dimidia, donec reuocetur ad amplitudinem respondentem fundo, quasi exereret ventrem rotundum, à quo iterum insinuatur &coarctatur vsque ad summum, vt antè expositum est. Pauimentum quod interponitur inter superius &inferius ostiolum in ferreis trabibus, eius debet esse crassitiei, vt à trabibus pertingat vsque ad ostiolum, idque spacium exaequet, quae crassities erit trium quadrantum mensurae: latum debet esse septem, longum nouem mensuras. Huic lamellae seu pauimento imponitur tegula intus lata, mensuras quinque cum vno quadrante, longa septem mensuras cum vna octaua: alta verò tres cum dimidia: crassities esto vnius quartae: vt ita tota tegula computando spacia cum crassitie laterum, sit lata quinque &tres quartas mensurae, longa septem &tres quartas. Ea debet rescissa esse, seu excisa vtrinque ad latera &retrò altitudine mensurae, patere item antè. Eiusmodi tegulae conueniunt accuratis argenti probationibus. Aliàs etiam aliter exciduntur. Ad regulam pro igni moderando opus est foribus, &operculis, seu obicibus, qui fenestellis lateralibus &posteriori queant apponi. Eorum lateralium scilicet, latitudo sit vna mensura cum vna quarta: longitudo quatuor mensurae, &paulò maior crassities quàm est vnius quartae. Posterius repagulum in summo sit semicirculare, in imo aequale, longum duas &dimidiam mensuras, latum sesquimensuram. Huius vsus est ad examinandum aes argentatum, &alia accurata experimenta instituenda. Summae fornaculae operculum adaptatur ita vt totam integat, crassum vnam mensuram. Eiusmodi fornaces ex argilla plaerumque sunt factae. Quia verò vehementia ignium solent rumpi, ferreis circulis &canthis muniuntur, vt per anteriorem parietem vtrinque iuxta ostiola descendat canthus, &ita in lateralibus &posteriori pariete, vt omninò octo canthi sint in fornacula, qui ferreis circulis aptè includuntur, &continentur, quò operculum benè queat accommodari, &fornax ipsa aequaliter consistere. Ostiola in ferreis fornacibus clauduntur affixis ianuis. Sed in argillaceis apponendę sunt valuae. Itaque lacunaria ferrea, quib. sustinetur pauimentum tegulę,