Latin
TRACT. I. CAP. XXXIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 182
Unproofread scanNot analysed yet
In aliis, praesertim ad fumigandos Gallicanos (cui vsui ferè in medendo hodie addicitur) iudicant satis esse vncias tres sulphuris, aut etiam quatuor, ad libram hydrargyri. Apud Paracelsum etiam sal adijcitur. Quaecunque sit proportionis ratio, sulphuri eliquato in sartagine, (vel olla) immiscetur paulatim hydrargyrus calefactus, (vel etiam mercurio in panno collocato ingeritur sulphur fusum, &comprimitur) donec in vnum corpus conierint ambo. Hoc teritur, poniturque in aludele seu vitreo lutato, seu lapideo, vt quarta duntaxat pars sit plena. Adaptatur ei alembicus caecus, cum foramine in vertice, per quod tum humidi spiritus emittantur, tum quantitas sublimati &color iudicetur. Id autem conum habet mobilem, vt possit recludi pro libitu, in quo cauendum est, ne conglutinetur adhaesu sublimati, quod fiet si moueatur vertaturue saepius. (Veteres etiam sine alembico in cucurbita longa angustioris faciebant.) Datur ignis lentus per tres horas, siniturque euolare humiditas per foramen apertum. Cùm spiritus sicci scandunt, quod deprehenditur ex eorum adhaesu, &gladio polito (vel lamina) halitu humido non amplius tincto, clauditur foramen, &ignis augetur. Qui maiores massas vno opere conficere cupiunt, vasis respondentibus, per infundibulum submittunt materiam copiofiorem, postquam sentiunt priorem ferè esse euectam. Sed vna vice non plus duobus cochlearibus demittendum est, ne vas rumpatur. Eius etiam gratia foramen saepius liberandum est, vt sit aditus tubo infundibuli. Securius ages, si minores feceris massas, quibus perfectis, alembicum amoueas, easque eximas, postea verò suppeditata noua materia, procedas vt ante. Cùm per spiraculum apparet fumus rubet, (primò enim exit luteus, postea caeruleus, postremò ruber) finis adesse iudicatur, id quod vno vel pluribus fit diebus, prout industrius est artifex, &copia magna. Si ad medicinam expetitur, (vt ad vlcera, item intra corpus, quanquam nulla necessitas videtur id suadere, cùm aliae suppetant medicinae satis felices) cauendus est hydrargyrus impurus ex plumbo. Itaque purificandus est per destillationem, aut sublimationem, &expressionem per corium: per lotionem item ex acida muria, donec crystallinus seu coelestis euadat, vel lunam non amplius inficiat. Alij philosophicam purgationem requirerent. Qui in aliquo impuro fuit opere, similiter improbatur. At quem ex auro, argento, aut ferro faciunt, vtilis quidem foret, sed rarus est, &nimio constat. Alterari potest cum auro &argento in eodem solutis, aut ex venis istorum metallorum peti, &repurgari. Sulphur quoque mutari debet floribus suis bis aut saepius sublimatis, post macerationem in spiritu vini Theriacato, vel quouis alio liquore. Maximè verò praestant hi, qui ex marcasitis auri &argenti sunt extracti, aut à calcibus horum eleuati. Nonnunquam addi possunt flores, vel tinctura stibij, calx coraliorum, &similia, cum quibus item ad vsum componi ipsa cinabaris ita praeparata queat. Cinabarim factitiam exitiosam &venenatam ex sententia Plinij iudicant.