Latin
TRACT. I. CAP. XXXIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 183
Unproofread scanNot analysed yet
Non diffitendum id est si arsenicum sulphuri commistum sumatur, quod saepe in venis euenit, aut hydrargyrus plumbatus, maximè verò si malo vsu prostituatur, sed si principia corrigantur, venenum per se non est, &peritè adhibitum non rarò iuuat. Alibi diximus cinabarim factitiam nostram nec Plinio, nec Galeno, nec Dioscoridi fuisse notam. Itaque non sunt dicta de cinabari ipsorum ad nostram trahenda. Venenositatem ipsi suae asscribunt, non nostrae artificiosae. Nusquam peccatur frequentius, quàm in fumo, qui longè nocentior est praecipitato. Extitit nostro tempore impostor quidam, qui suam quandam compositionem titulo magni arcani vendidit, &certum est, à plurimis citra noxam sat multam quantitatem sumtam esse, neque tamen etiam cum aliquo leuamine. Aliquibus etiam profuit, sed fortè fortuna conspirante vsu cum eo quod res exigebat. Neque enim ille empiricus multum sani in vsu suo habet. Quod si medicè detur, ex artis praescripto, idque adiunctis competentibus, non dubitandum est, quin vtiliter possit adhiberi. Factum periculum est in cinabari vulgari, ad ignem tamen tosta, quo spiritus graues &foetentes secesserunt, &postea adiecta elutione in aqua Theriacali &compositione cum croco, &puluere perlarum. Haec data multis est citra omnem noxam etiam minimam, quae sentiri potuisset. Neque verò haec dicuntur, vt imperitorum audaciae aliquid incitamenti, aut patrocinij suppeditetur. De natura rei &vero vsu aliquid monere, nihil habet ab officio nostro alieni. Verus vsus etiam venena in adiumenta salutaria mutat, quem qui ignorat, is periculosis aut dubiis abstineto.