Latin
CINABARIS CAERVLEA, SEV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 186
Unproofread scanNot analysed yet
Huius loci est &arsenici factitij tam lutei quàm crystallini, confectio, quam Agricola his verbis expediuit: Sunt praeterea duo auripigmenti factitij genera, quorum vtrumque splendet, sed alterum album est, quod veris in albo subluteis, aut in eodem distinguitur subrubris: alterum luteum, quod variatur nigris subruffis plus minusue luteis venis: quorum vtrumque ex crustis auripigmenti fossilis conficitur, ad quas quidam tantundem salis fossilis adijciunt. Haec trita in duobus fictilibus vasis patellarum instar latis, nec admodum profundis, intus plumbo illitis, &qua committuntur obturatis luto, coquuntur vsque dum totum auripigmentum in sublime sublatum superiori vasi adhaeserit. Dein iterum ac saepius teritur, &coquitur, donec candidum fiat. Luteum verò tanti laboris non indiget. Haec ille. Indicat aequales auripigmenti &salis gemmae commistas debere in sublimatorio eleuari vasis clausis, luteum prima secundaue sublimatione fieri, album pluribus, semper nimirum, eo quod sublimatum est reddito fecibus, &denuò eleuato, vsque ad crystallinam perspicuitatem, planè vt sublimatum fit crystallinum. Inde etiam luteum nocentius esse aiunt albo, &vtrisque aureum seu auripigmentum, quod album sit elaboratius.