Latin
TRACT. I. CAP. XXXV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 186-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAP. XXXV. De gemmis ex mistura. Magisterium compositionis etiam attingit gemmas, potissimum autem lapideas, quae in metallorum matricibus, aut aliis terrae seminariis inueniuntur, quibus similes ars exprimere certarum rerum mistura annititur. Hoc fit dupliciter. Per mistionem &appositionem, vt &in metallis. De hac suo loco. De illa nunc. Mistura euadunt gemmae primùm adulterinae, seu potius ludicra gemmarum idola, qualia ars vitrariorum ex tinctis variè vitris concinnat, in quibus vix est externae speciei simulachrum quoddam. Eiusmodi est &externa tinctura per fumos &ignes. Sed nobilior &Chymico dignior est conflatura secunda, in qua non tantum facies externa ad viuum tentatur, sed &virtus interna, quandoquidem cognitum est, ferè analoga esse seminaria gemmarum &metallorum, quod non tantum saepe in iisdem inueniantur mineris (vt adamas, magnes ferrum. &c.) sed &gemmae in se metalla contineant (vt lazurium auri puncta, &c.) &postea frequentissima sit circa metalli fodinas fluorum inuentio adeo vicinorum gemmis, vt saltem fixitate videantur distare. Praeterea etiam eadem crescendi ratio est in gemmis, metallis &fluoribus, videnturque principium rude seminalis virtutis, qualis in plantis perfectior est, in se habere. Itaque &ad certam vel in libero aëre tendunt formam. Imò &metalla facilè in gemmarum materiam vertuntur, &possunt reuocari ad classes mutuas, sicut &marcasitae. Inde Lazurium argentum, seu electrum refert, magnes ferrum, rubinus aurum, &c. Haec itaque compositio non pro impostoria habenda est, sed pro proxima naturae imitatione.