Latin
ALCHEMIAE LIB. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
ALCHEMIAE LIB. I. illa rotunda, in qua saxum aluminosum excoquitur (nam non tantum inspissandi gratia habentur, sed &extrahendi per decoctionem) supponitur ei focus muratus iuxta formam cortinae, super quo recumbit, vel etiam vnà sustentatur iugis &tignis, à quibus vnci dependentes inserti sunt ansis suis, in cortinae fundo extantibus, vel etiam comprehendunt ipsam foris, vt in salinis videre est. Compensantur cortinae ahenis seu foco inclusis, seu admotis suspensisque, siue etiam tripodi innitentibus, &c. Quod de vase duplici obiter adiectum fuit, non planè idem intelligendum est.