Latin
ALCHEMIAE LIB. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 20
Unproofread scanNot analysed yet
Veterum enim diploma absque destillatione fuit, coctione duntaxat constans, quasi esset balneum absque alembico, ita vt locum cucurbitae obtineat, modo cucurbita obstructa quouis commodo operculo, aut etiam alembico caeco, modò olla, aut lebes seu sartago, aut vitrea concha, aut cantharus metallicus, qui locatur in ahenum aqua calida plenum, &vndiquaque operculo aereo clausum, relicto saltem in medio foramine, per quod vas emineat, vel etiam quo imponatur lebes. Marinus ad murum disponit ita vt ex superiore eius parte tubulus prodeat, ex suo vase aquam calentem assiduò destillans in ahenum, ex cuius operculo infundibulum existat. Vas autem illud incalescit eodem igni, admisso eius halitu per tubum fictilem in imo circa focum dispositum. Est &inter ministrum &ahenum paries, ne laedatur feruore ignis. Vide. Mesuen in antidotario comm. de oleis, &c. Si catinus impletur cineribus, vel arena vel farina laterum, scoriis tritis scobe ferri aut similibus, eadem potest esse fornacis dispositio, idque ad ascensum &descensum, mutatis quae oportet. Nonnunquam tamen focus &conisterium sunt invno spacio parietibus in quadratam formam è latere ad decem digitos constructis. Inde insternitur lamina ferrea, &circumducitur turricula rotunda sine catino. Nam pro catino ipsa est, &cineribus impletur ad digitos duodecim, vel altitudinem iustam, potestque illud ergasterium quatuor aut etiam pluravasa capere. Fumarij canales à foco obliquè educuntur. Figuli compendium faciunt in fornacibus mobilibus irium partium, quarum inferior est focus cum ostiolo, &fumarijs, media ergasterium, seu catinus planus capax materiae, cui imponitur pileus acuminatus cum limbo reflexo &rostro. Inter ergasterium &focum interponitur interdum ferrea lamina, cui insternitur arena vel cinis ad temperandum calorem. Quando hae fornaces cum canali carbonario, siue à latere, siue rectà deorsum per medium ad focum demisso, construuntur: appellantur furni acesię, seu securitatis, quod non opus sit tam sępe pabulum subministrare, quod ex canali impleto semper suppeditatur, quousque nox integra vel etiam dies naturalis transierit. Sed oportet canalem exactè claudere, ne respiret, &omnes prunae simul flammam capiant, quod aliquando melius cauemus, post carbones superiore parte expleta arena. Canalis tanta est amplitudo, vt caput inferi possit, quanquam maior arctiorue pro proportione fornacis fieri queat. Furnum acesię nonnunquam turriculae ad latus foco accommodatę supplent, vel etiam turriculae focariae apponuntur ergasteria diuersa.