Latin
TRACT. I. CAPVT XXXVII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 195
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XXXVII. De magisterio mistionis liquidorum. Commiscentur praeterea etiam res liquidae per artificia Chymica admodum variè: ex quo genere praeclara sunt quae ex melle, saccharo, acero, vino, aqua muria, &c. Fiunt, vnde apud veteres, atque etiamnum pleraque hodie oenomeli, melicratum, oxymeli, oxysachara, oxalme, &his affinia. Oenomeli ita Dioscorides descripsit: Duabus vini veteris austerique metretis miscetur vna mellis, vel sex musti, mellis vna. Confunduntur, coquuntur, despumantur. Cognatum huic est melitites ex quinque partibus musti, vna mellis, &salis cyatho, qui paulatim inter coquendum inspergitur. Si vinum sit ex vuis acerbis, &triplo addatur mel simplum, omphacomeli appellant. Melicratum fit ex vna mellis, &duabus, vel octo aquae. Coquuntur ferè ad absumtam tertiam. Melicratum vocant quidam recentem misturam, quae verò cum fermento &aromatis confecta est, &feruescendo instar musti repurgata, mulsum, seu hydromeli. Oxymeli sic est: Quinque heminae aceti, pondo salis marini, decem mellis, aquae sextarij quinque coquuntur vt decies ebulliant, &despumantur. Vel: Mellis duae, fontanae quatuor, aceti vna: aqua cum melle coquitur &despumatur, inde addito aceto coquitur ad perfectionem. Est &alia proportio misturae, si mellis librae quatuor, aceti è vino &aqua binae, acetum scylliticum, quod oxymel appellant scylliticum, ita sit: Sescuplum mellis coquitur cum aceto scyllitico. Porta talem dedit descriptionem: Nouem aquae dolia, viginti librae mellis, coquuntur in ahenis stannatis, sinuntur diu feruere, &agitantur ligneis rudiculis. Spumae tolluntur scopis, adijciuntur duae librae tartari rubri, coquuntur donec soluantur, postea admiscetur pars octaua dolij aceti, &tandem duo vini optimi dolia. Sinuntur residere, &tandem colantur. Libra sacchari, bes succi granati, triens aceti, cocta ad spissitudinem syrupi, oxysacharam constituunt, sicut acetosum simplicem facit mistura aceti librarum trium &quinque sachari per coctionem vnitorum, &c. Ita tres aquae, duae sachari hydrosachar praebent, leui coctione debitè inspissata. Tales misturae non rarò aromatibus alterantur, &pro aquis simplicibus sumuntur destillatae, vt in iulepis. Illo modo fiunt potiones Hippocraticae, Clareta, &c. Maceratis coctisve aromatis in vino, cui postea additur sacharum, &incoquitur siliraturque. Acidam muriam seu oxalmen faciunt ex solutione salis &aceto, co