Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 195-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. cta ad iustam spissitudinem depurantur per filtrum. Si mel accedit, mellacida muria vocatur. Thalassomeli veteres ex aequo melle, aqua marina &pluuia, vel duplamarina, melle simplo conficiebant, &c. Chymici non sunt frequentes in eiusmodi compositionibus, nisi cùm essentias suas pro vsu miscent liquoribus integris, vel etiam extractis. Seruit interdum haec confusio essentiarum extractionibus, &c. Affinia his sunt quae ignibus aut humoribus soluta confunduntur è genere vegetalium maximè, vt pinguedines, pices, &similia: ita cùm sales quoque raphano soluti, &in muriam redacti commiscentur, &c.