Latin
TRACT. I. CAPVT XL
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 204-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XL. De magisterijs catalyseos, &primùm per repurgationem. Magisterio Geneseos absoluto, sequitur de catalysi, cum totum in partes integrales dissoluitur, ex quibus compositum erat. Catalysis fit dupliciter. Aut enim repurgatio fit substantiae, aut separatio. Repurgatio substantiae fit, cum à superfluitatibus alienis substantiae adhaerentibus repurgatur. Neque intelliguntur hic ea quae nascendi necessitas pro adminiculis requisiuit, quae tolluntur per extractiones, sed quae foris circumstant, &pro impuritatibus externis habentur, mera substantia nihilominus suae extractioni relicta, si quidem adhuc est integra.