Latin
TRACT. I. CAPVT XL
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 205
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &essentificata cadunt ad hoc magisterium, si quid in apparatu illis accessit peregrini, propter quod sunt rectificanda. Inseruiunt huic magisterio potissimum abstractionum modi; deinde etiam alij, qui illis parum valentibus substituuntur, veluti excoctiones, abscessus, extractiones, &c. Illustres in hoc magisterio sunt repurgationes mineralium, vt metallorum, hydrargyri, salium, &c. Deinde etiam humorum, &his affinium. Mineralia aut statim nascuntur sua, licet non omninò pura, aut diffusa sunt per venas, à quibus tamen item abstracta non semper sunt ab omni alienitate absoluta. Vtraque emundationis ratio chymici est artificij, (sed propter laborem officinarum sordidum, à venis abstractio, &elaboratio per seruos administrata est, &postea excoctoribus alijsque relicta. Sed nihilominus scientia philosopho digna est, &magna industria, eaque subtilis remansit etiam in probatorum familia.) De separatione itaque à venis primò praecipiendum est; postea de emundatione. DE VENIS METALLICIS. Quibus venis steriles adhaerent minerae, ab his segregantur delectu, lotionibus, nonnunquam etiam tostionibus &similibus, (sunt enim in praeparando vsitatae, vstio, tostio, crematio, comminutio, lotio, cribratio, discretio, eaeque plures vel pauciores, variae quoque pro minerarum diuersitate) quibus sales volatiles, mercuriales, arsenicales, sulphurei &alij spiritus facilè abscedunt, quorum tamen praesentia vel vsu praenoscenda est, vel diligenti examine: quandoquidem elaboratio non parum variat praesentibus, absentibus. Ita habenda ratio est etiam diuitum, &pauperum. Simul enim eadem fornace vno igni non excoquuntur, nisi cum diuitum damno, &diuersa requirunt additamenta, regiminaque ignium. Praeterea vniformisne sit tota, an varia contineat metalla: multum an parum plumbi, &c. Item refert: sicut &fixumne insit metallum, seu duritia sua perfectum, an molle &volatile. Debet &furnus ita parari ne vllibi hiet rimis actis, aut quid humidi sentiat à quo excutitur metallum. His &similibus diligenter obseruatis, praeparatio instituitur &eliquatio seu excoctio. Venae diuites, &alioquin mites, si sunt vnius generis, excoquuntur simul. Durae &intractabiles additamenta fluxuum tritorum, &cum carbonum puluere probè mistorum requirunt; discrepantia tamen, prout magna vel parua est contumacia. Ita &ignis, &directio operis variat. Metallum dives nobile, aut mineris mistum acribus, excoquitur in furno clauso vsque