Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 205-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. ad iustam copiam &maturitatem. Inde oculo reserato emittitur liquor. Venae pauperes &molliores ignobiliorumque metallorum seorsim excoquuntur in fornace descensoria cum suffurnio, vel etiam praefurnio, vt res requirit. In catino segregantur iam eliquata, &seorsim est metallum, nempe loco inferiore; optima parte ad medium tendente, seorsim item lapis &minera quae tunc scoria, seu recrementum, &c. Vocari solet, abstrahiturque vncis, palis aut similibus instrumentis. Ad copiam venae imponendae quod attinet, non debet esse nimia, &cum multa eliquanda est, submittendae sibi partes suo tempore. Cum praefurnium impletum est, effunditur in foueas, scobes, aut lebetes ferreas, fiuntque pastilli.