Latin
CAPVT X
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. De fornace anemia. Fornax anemia è ferro fit instar tripodis, cum conisterio &foco, quae duae regiones per craticulam discernuntur. Conisterium clauditur ianua ferrea, per quam aër subintrat. Focus autem est apertus, &intus luto crasso inductus. Ergastulum est liberum spacium. Plaerumque enim accommodantur res per sartaginem, ollam, catinum triangularem, &similia, ita vt insistant prunis, vel parumper demittantur. Quanquam autem ignis nonnunquam etiam flabello, vel follibus intendatur: tamen subintrantis aëris seu venti vis potissima est. Itaque &eo in loco collocari debet, vt ianua conisterij vento vel aeris motui exponatur, sitque nullus alius exitus vndiquaque, fenestris &aliis partibus clausis, praeter sursum tendens fumarium, vt ita aer cogatur eò per prunas elabi. Id autem tunc maximè sit, cùm liquare aliquid magno igni aut calcinare volumus. Nam opus reuerberij exequi potest. Affinis anemiae est fornax fabrorum, &quaecunque alia follibus inflatur, etiam anemia vocari solet, vt fabrorum ferrariorum, aurificum, &c. Locum aeris per conisterium subeuntis supplent follium flatus, ante quarum rostrum est focus &ergasterium simul. CAPVT XI. De fornacibus ahenariis. HAE sunt plaerumque coagulatoriae lixiuiorum, aut muriarum. Ahenum seu labrum fit è cupro vel plumbo, quadratum, fundi plani. Id imponitur foco murato, in quo foramina sunt pro ventilabris &fumariis, sed ea arte adaptandum est foco labrum, vt ignis aequaliter &probè in opus incumbat, &nec nimis sit lucidus, nec nimis pressus. Huiusmodi furno vtuntur &cereuisiarij. Sunt item apti ad succos extractos igni inspissandos, quanquam vulgus pro quadratis &planis ahenis vtatur globosis.