Latin
CAPVT X
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 22
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XII. De fornacibus coniunctis. Excellit inter has fornax acesiae quinque turrium, ita vt in media sit focus: vnde perfores suas calor emittatur ad collaterales turriculas, in quibus est ergasterium diuersum. Vna turris balneum habet, altera arenarium, tertia athannorem, quarta descendit, vel vnà destillat balneo, alia per arenam rectà, tertia per retortam, quarta digerit, &c. Et quia dinersus calor requiritur ad diuersa opera: tegulae interponuntur inter focum &ergasterium, certis foraminibus distinctae, per quas vnicuique suppeditari potest suus gradus. Nonnunquam &mediae turri, quae continet carbones, debetque clausa esse exactè, balnei dispositio imponitur. Fit autem haec vel rotunda forma, vel quadrata: turriculis item vel aequalibus, vel media prominente, vt ipsa sola videatur turris, caeterae duntaxat furni catinarij, &c. Interdum vno sympegmate quasi tria tabulata concinnamus, posito in medio foco cum reuerberio per retortam. Nam prunae imponuntur retortae, &subiiciuntur deciduntque ad craticulam, per quam fauilla delapsa incidit in descensorium. Ita enim inferior contignatio concinnata est, vt habeat formam descensorij, cui sursum adhibetur fauilla à reuerberio decidens pro prunis. Quoniam verò à reuerberio calor etiam sursum contendit: itaque fornix perforatus est, &imminet foramini catinus cum arena, vel aqua, vel cineribus, in quo potest peragi destillatio, vel sublimatio, &c. Prunae verò à tergo per certum foramen immittuntur in reuerberium, &ventilantur aëre per craticulam subeunte. Ita balneum maris, &roris, &stusae siccae coniungi possunt, vt scilicet ex aheno fundi plani, vel etiam globosi, at cum lamina vel tripode vasa sustinente, secundum margines promineant cucurbitae rectae, vel retortae. Balnei verò aqua contineat herbas. Apponitur operculum subrotundum cum rostro, ab eius medio ascendat canalis, cui immineat globus vaporarij, ita adornatus, vt sit instar alembici, vnde procedat aliud rostrum. Globo insidet cucurbita alia sursum prominens. Est &compositio ollarum in eadem fornace, vt si in arenarium arena ponatur, in hanc olla cum aqua, cui vicissim insistat cucurbita cum re destillanda, quod est quasi Triploma, ad calorem moderandum, &empyreuma vitandum.