Latin
TRACT. I. CAPVT XLVI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 224
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XLVI. De variorum mineralium commistorum separatione. Inueniuntur in mineris etiam praeter metalla variae variorum commistiones, eaeque naturarum diuersarum. Segregantur nonnulla per solutionem in aqua, vt sales, chalcanthum, alumen, &c. commista lapidibus, arenis, &c. Quaedam per eliquationem, vt sulphur saxis inclusum; aliqua per sublimationem, vt volatiles sales, sulphur, &c. Sunt &quae per elutionem alueoli secedunt, vel alias lotiones, vt arenae à pingui luto, &c. In quibus omnibus natura commistorum est attendenda. Segregare salem ab halinitro possumus per solutionem in aqua, &coctionem in lebete. Sal enim fundo adhaeret. Nitrum cum aqua effunditur, &coagulatur. Est &vitriolum cum alumine. Ea separantur ita: Pyritae (nam in atramentosis plaerumque concurrunt) vsti soluuntur aquis. Solutio coagulatur in cortinis plumbeis ad liquorem spissum. Hic transfunditur in cupas, vbi in superiore parte alumen congelat, in imo chalcanthum. Seorsim exciduntur. Vt autem separentur &diuersa loca occupent, affundenda vrina est. Ita in terra &lapidibus aluminosis ferè est atramentum. Itaque vtina vel statim additur ad dilutum, vel postea cum clarefactum recoquitur ad spissitudinem. Et quidem cum in cortina est coctum, statim subsidet chalcanthum innatante alumine. Itaque &superior pars in peculiaria vasa funditur, inferior item in peculiaria vbi coagulantur. Vicina huic modo est vulgarium compositionum segregatio, veluti vnguentorum, electuariorum &similium, quanquam quędam eiusmodi sint vt separari amplius non possint, vt pinguedo pinguedini confusa, sacharum sacharo, &c. Quorum natura homogenea tota est, non aliter ac separari non potest aqua eiusdem generis ab aqua, hydrargyros ab hydrargyro. Ita &in metallicis &alijs mineralibus frustrà aurum ab auro, argentum ab argento colliquatis, segregare tentabit artifex. Est enim ea tantum heterogeneorum.