Latin
TRACT. I. CAPVT XLVII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 225
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT XLVII. De segregatione eorum quae aquis sunt commista, atque etiam diuersorum inter se liquorum. Solent mineralium calces adeò exactè aquis commisceri, vt nullum oculis discrimen appareat. Solent &succi, &aquae diuersarum naturarum. Segregatio institui potest in his quae non sunt omninò homogenea, veluti cum hydrargyrus aut metallum aquae forti commistum est, vel sal, chalcanthum, &similia, cum item aqua fortis aquae simplici, spiritus vini aquae, aqua vino, &c. In quibus ergò succus vel calx coagulabilis est, ea destillatione, vel diuaporatione ab humore separantur, sed igni lento. Restans materia si difformis est, separatur more siccorum per sublimationes &alia. Nonnunquam liquorem descendimus per filtrum chymicum. Postea lentè decoquimus quod transijt ad tertias residuas. Has effundimus in cadum ligneum, &stipulis iniectis coagulationem expectamus: idque tunc sit potissimum, cum nitrum vel chalcanthum aut alumen commistum esse suspicio est. Si quid in filtro haesit, id iudicatur ex suis signis, quidnam sit, &quale. Nonnunquam tamen sine stipulis vel bacillis in vitro lentam expectamus coagulationem. In non nullis, vt quae sunt succi crassioris, veluti vrina, &c. Primum destillamus per lacinias vsque ad spissitudinem aliquam. Postea lenissime balneo quod reliquum est aërei liquoris exugimus, adhibitis refrigeratorijs, vas transfertur deinde in cineres, mutatoque excipulo elicitur aqua crassior, simplex tamen vsque ad consistentiam olei, si quidem talis esse potest. Hinc mutato recipiente in arena destillamus, &humorem totum abstrahimus, data opera ne caput mortuum comburatur, quod vitabimus si non vrserimus vsque ad plenam siccitatem, sed aliquantò interius substiterimus. Reliquum lenta exiccatione tolli potest. Singula ita separata per naturae experientiam iudicabuntur; atque ita patere potest mistura thermarum, acidularum, amaridularum, vrinarum, &c. Ad quae exactè cognoscenda, pluribus opus est artibus, potissimum physica, &medicina. "Vinum ab aqua separatur per cissimbium hederaceum," inquit Syluius. Vino enim perfluente manet aqua. (Nonnulli idem per iuncos &medullam sambuci tentant, quibus aquam credunt attrahi. Mizaldus scirpo siccato ad idem vtitur.) Aqua fortis &spiritus vini à communi aqua facilè segregantur destillatione balnei commoda. Exit autem in aqua praecipitatoria destillanda, primum aqua dulcis, postea fortis; &potes experiri eas in lamina aerea. Cum fortis apparet, tantum effunditur. Ex aquis acutis in quibus metalla vel gemmae solutae sunt, facilis est separatio per aquam calidam salsam: vel etiam per destillationem.