Latin
TRACT. I. CAP. XLIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 228
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAP. XLIX. De elementis substantiae. Elementa substantiae sunt magisteria elementis naturae analoga, dissolutione interioris misturae facta. Interior autem mistura est hîc quam elementarem &corpoream Chymici vocant, vt sit discrimen inter haec &praecedentia, quae videntur exterioris commistionis elementa. Est hic quaedam discessio Chymiae à Physica. Haec enim in homogeneo perfectoque misto omnia mista agnoscit, &omnia tandem soluit in elementa, ita vt nihil maneat quod non sit elementaris naturae, &ad hanc simplicem queat redire. At Chymia corpus quidem elementare in mistis compositum concedit, sed in corpore quintam essentiam repositam, à mistione &resolutione excludit. Sed alibi haec sunt satis declarata. Caeterum illa elementa duntaxat sunt analogica, &in multis tantum raritate, seu tenuitate substantiae differunt, quam tamen etiam sequitur virtutis diuersitas in agendo. Ita quaedam partes elaboratae magis, quaedam minus, quaedam excoctae magis, cum aliquibus quinta essentia &balsamus magis est, &c. Inde ergo vt quaelibet accedit ad elementa naturae, ita appellatur. Vtilitas huius magisterij non est parua. Medicinas enim exhibet diuersis virtutum gradibus ad diuersa mala commodas, &ostendit cui parti plus faueat quinta essentia, vnde de eius natura possit syncerius iudicari, &qua essentiae forma debeat educi per se, spectari. Fit maximè per macerationes, digestiones, putrefactiones &c. Deinde separationum modos, in quibus excellit destillatio &c. Sed cauendum est, ne ad putrefactionem vltimam descendatur. In vsu euenit nonnunquam, vt quaedam elementa negligantur, quia praestantiores sunt ad idem medicinae. Itaque nonnunquam videas artifices non admodum solicitos esse de omnibus in separatione seruandis: ita in lapidibus quaerunt potius elementum terreum, in lignis aereum, in herbis palustribus aqueum, in resinis, metallis, &c. Igneum, pro cuiusque tamen natura. Nam &in herbis inuenire est ignem excellentiorem, &in lapidibus &c. Iuxta hoc consilium sępenumerò instituunt etiam praxin. Caeterum ipsa elementa non tantum collatione cum externis elementis distinguuntur, sed &comparatione virtutis mutuae, &colorum. Vnde phlegma est elementaris aquositas, coloris aquei, ferè etiam saporis, &c. Aer coloris citrini est, &virtutis penetrantis: ignis rubei &incidentis mordicantisque efficaciae, terra nigri, vel cinerei, aut, prout ignem sensit, albi, rubei, &c.