Latin
TRACT. I. CAP. XLIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 229
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec non sunt in omnibus eadem, vt dictum est, variante rerum natura. Ita aer ferè citrini olei instar est, ignis rubei olei, terra vt alkali. Per phlegma saepenumero educuntur elementa reliqua. Est enim aptum ad naturam seruilem, mistis tamen rebus congruis, si ipsum per se non satis valet: alioquin etiam in medicina vsum habet, vt phlegma nitri, vitrioli, &c. ad vlcera humida in lue Gallica. Quae destillatione separantur facta putrefactione &digestione debita, plerumque pro diuersitate elementorum diuersis receptaculis colliguntur, quorum si occasio non est, possintque elementa à capite mortuo separata facilè segregari, etiam vno contenti sumus. Sed in mutatione vasorum attentione opus est. Variat operatio secundum tenacitatem, aut facilitatem materiae. Itaque aliquot classes separationis elementorum sunt constitutae, quarum vna est metallorum, lapidum, vitrorum, &c. Alia plantarum, &carnium, &c. Alia humorum, alia succorum concretorum, quarum vnicuique ob vicinitatem substantiae accedunt plura.