Latin
DE PRINCIPIIS VEGETALIVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 240
Unproofread scanNot analysed yet
Destilla. Primam aquam seorsim excipe. Cum signum mutationis vides: oleum excipe vase alio, quod, si vis, coagula in sulphur. Si aliquid aquae secum vehit, ad segregatum adde priori. Aquas confusas destilla ita vt duae partes exeant, vna manente. Sine hanc stare per mensem in cineribus calidis vase clauso. In fundo erit sal piperis ad cruditates ventriculi vtilis. Alia salis pars extrahitur ex capite mortuo reuerberato, &c. Elementum coniunctum pro sordibus habetur. (Multa sunt in his quae physico non satisfaciant. Mercurius est aquositas elementaris, quae cum in siccis sit absumta aliena humiditate est compensanda; at hoc non est in principia soluere. Deinde dici posset, salem istum non esse principium substantiae, sed transmutationis, &c. Sicut &oleum est essentiae quinta magis, vt tota separandi ratio potius essentialis quàm magistralis videatur. Sed eiusmodi difficultates in superioribus partim sunt sublatae, &dandum est aliquid artis consuetudini, quanquam non omninò placeat physico, qui ne sua quidem volet castigari ad alienae artis arbitrium.) Principia Guaiaci: Tessellas Guaiaci destilla. (vt nucis moschatae ramenta ad oleum.) Destilla autem aquam. Hac abstracta, per descensum lecundo gradu ignis circularis resinam elice. Reliquias calcina, &salem extrahe cum aqua. Exire possunt ex libra vna ligni, aquae vnciae tres, gummi vnciae sex, salis drachmae quinque: vt de impuritatibus sit residuum. Nonnulli praemacerant scobem in balneo, destillant aquam. Macerant iterum in aqua sua antè paulò abstracta, &oleum prouocant. Caput mortuum calcinant ad salem. Principia olei oliuarum: Libras quatuor olei coque in lebete, donec incipiant redolere. Vbi refrixit, immitte in cucurbitam cuius orificium obstrue spongia densa, beneque luta. Imposito alembico commissuris exactè obturatis, destilla igni lentissimo aequali. Exit aqua rubicunda, cui si videris innare aliquid olei, cessa destillare. Apposito alio receptaculo extrahe oleum totum, ne tamen nimis fluat, quod si accidat, ignis est minuendus. In fundo restat materia crassa. Hanc perfunde aqua fontana in concha munda, vt si quid olei restet, id enatet, &separetur totum. Aquam destilla. Destillatam coagula vitro forti. In fundo sal est coloris purpurei, leniter purgans. Aqua rubicunda dari potest ad calculum, sed insuauis est, &facilè putrescit. Est &alia ratio huius.