Latin
DE PRINCIPIIS VEGETALIVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 241
Unproofread scanNot analysed yet
Oleum in parua cucurbita destillatur, vt edat spiritum phlegmaticum, postea aëreum, in fundo est sulphur crassum, quod &balsamum nominant, in quo proportionalis sal est, extractaque crassitie inuenitur. Respondent autem haec etiam elementis. (Ita proximè accessum est ad essentias, vt non multum intersit siue pro essentijs siue magisterijs illa habeas, cum depurationem nanciscantur debitam. Tota classis principiorum videtur parte metallica magistralis esse, parte vegetali essentialis, &c.