Latin
QVINTA ESSENTIAE VINI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 271
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit ille salem penetrare ad alembicum per suberem &pergamenam, aqua immota manente. Collige salem istum, &misce cum vini spiritu primum destillato, &circulatione exalta in quintam essentiam. Vistadius vinum generosum macerat per mensem; 2. destillat aquam ardentem relicto phlegmate. 3. aquam hanc macerat iterum in simo per dies viginti &vnum. Destillat partem subtiliorem igni leniore. Hanc digerit denuò per dies quindecim. Digestam destillat per spongiam oleo madidam, collocatam in orificio cucurbitae, (potest &per pergamenam) ita factus est spiritus vini, quem digerit per octiduum, &destillat igni leuiore. Quod exijt quatuor dies macerat, destillatque. Hoc digeritur per biduum, &tandem prodit quinta essentia quae circulando exaltatur. Semper autem crassiores partes remanent in cucurbita, quae seorsim ad suos vsus pro aqua ardente, vel spiritu vini possunt vsurpari. Phlegma primum in acetum bonum vertitur, ex quo fit acetum destillatum, &crystalli. Haec quinta essentia postea est coelum, &quasi communis materia astrorum, in qua si maceres aromata vel alia, statim deponitur virtus subtilissima, ad vsum praesentem. Quia verò laboriosissimè conficitur, plaerumque quartae destillationis spiritus pro ea sumitur. In aliquibus etiam oleum terebinthi seu spiritus exaltatus, in mineralibus aqua fortis, &mercurius philosophorum in metallicis quibusdam, illud officium subeunt. Paracelsus etiam aliam descriptionem habet, nempe talem in quinta essentia potabilium. Recipe vinum. Digere in pelicano per mensem. Separa per balneum (destilla) quod exit, serua. (Est spiritus) inde pone in cineres destillaque &exit alia substantia. Tertiò loca in arena &destilla, exitque tertia. Has duas posteriores digere in balneo vel fimo, &destilla postea, &exit plus spiritus, quod adde priori. Digere iterum &destilla, &sic omnes spiritus relicto solo phlegmate potes elicere. Spiritus hos circula &destilla vicissim, abibuntque in quintam essentiam.) Ad hunc modum vini congruunt omnia similis naturae, vt cereuisia, &quiuis succi potabiles; quin &acetum eò tenuitatis peruenit, vt quintam essentiam aemuletur. QVINTA ESSENTIA VEGETALIVM CONsistentiae corpulentae. Succum extractum perfunde vini spiritu. Digere. Effunde spiritum iam coloratum pro succi natura. Refunde alium, idque quousque non coloretur amplius. Spiritus collectos coagula lentissimo balneo: vel etiam cum cohobijs exige per alembicum quintam naturam, &postea coagula.