Latin
QVINTA ESSENTIAE VINI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 272
Unproofread scanNot analysed yet
(Huic modo congruunt &animalium partes, quae in elaborationibus talibus provegetalibus habentur sui generis. Non enim extrahi possunt quâ animalia.) Aliter: Res molliores (vt crocum, turbith, agaricum, &c.) include cum suo correctorio syndoni albae, vt sit petia. Hanc intra alembicum colloca, adaptaque limbo, vt à spiritibus attingatur. Spiritum verò vini, vel aliud menstruum infunde in cucurbitam. Vapores ascendentes coagulati praetereundo materiam subtilissimam partem secum vehunt in receptaculum. "Quodsi exijt, coagula balneo lenissimo, destillando per spongiam." Gesnerus. Paracelsus prolixius describit, cum repetitis infusionibus ita: Herbas, flores folia &similia tusa putrefac per mensem (si recentia scilic. sunt in suo succo sin arida, in aqua sua prius inde destillata, aut analoga alia) destilla per balneam. Feces exime &in marmore tere. Redde illis aquam prius abstractam. Digere per octiduum. Destilla cum cohobijs, &quinta essentia exit per alembicum. (Hic si cesses, coagulari potest, &circulando exaltari.) Destillato liquori infunde aliam materiam. Digere per sex dies. Separa perbalneum. (Haec planè sunt distorta &deprauata) &corpus exit, essentia infundo manente (quod impossibile est in nouo infuso.) (Itaque praecipere voluisse videtur, quod essentia prius per alembicum extracta sit circulanda, &postea separanda per balneum aqua, quae possit adhiberi ad infusionem nouam. )Hanc à fecibus separa per prelum. Digere per dies quatuor, &habebis essentiam spissae substantiae. Destilla per alembicum, &essentia exit, quae est alcool vini, &c. (Ordo postulat, vt primùm extrahatur sucus maceratione &filtratione. Succius digeritur, destillatur ad feces. His tusis aqua destillata permiscetur: digestione facta destillatur, vt essentia exeat per alembicum, quod vt plenè fiat, saepè cohobandum est. Tandem circulatione facta, coagulatio instituitur. Aqua abstracta vel menstruum segregatum potest ad nouum opus adhiberi. Quod si feces calcinus, &inde crebrò abstrahas menstruum, vnitur ei sal, vnde vocatur liquor alcalisatus, &c.) Alij putrefaciunt cum decima salis parte per mensem. Destillant ad siccitatem. Fecibus leuigatis iterum affundunt destillatum, digeruntque per dies viginti &vnum. Destillant, refundunt, macerant per dies quatuordecim, destillant cohobantque quartò digerentes per dies 8. Tandem circulant. Aromata, vt cinamomum, zedoaria &reliqua eodem extrahuntur artificio. Nam puluis maceratur vini spiritu per decendium ad tres digitos affuso. Destillatur ad siccum. Feces laeuigantur in marmore. Redditur eis destillatum. Maceratur, destillatur, idque donec essentia exeat per alembicum. Si quid olei vna prodijt, id separatur. Reliquum diuaporatur lentissimo calore, oleum imbibitur coagulo. QVINTA ESSENTIA CREMABILIum &oleorum ex Paracelso. E lignis, scapis, &quaecunque resinam sudant, igni circulatorio extrahe succum. E resinis &gummi iam coagulatis fac pastillos cum puluere silicum &oui albo, &destilla per descensum. Terebinthinam prius coque ad siccum, posteaque destilla. Haec extracta liquida macera in fimo per mensem. Destilla totum quod destillari potest. Macera amplius &destilla, quousque nulla exeat humiditas. Quinta essentia est in fundo. (Fit ergo talis essentia ex oleis destillatis descensu. Sed &ex expressis potest confici, ad exemplum olei oliuarum, vel vt supra dictum est de sale.