Latin
TRACT. II. CAPVT X
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 286-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAPVT X. De Oleis. Oleum est arcanum specificum, radicalis pinguedinis forma totam rei substantiam comprehendens. Balsamus itaque naturae pinguis oleum est, caloris insuper &spiritus naturalis sedes aut vehiculum: quocirca &aethereae, vel aëreae, igneaeve naturae est particeps: adeò cognatum aëreae igne aeque substantiae, vt in aërem se insinuet promtè, &ignis rapax fieri possit, illique praebeat commodum nutrimentum. Oleum interdum est cum tinctura &quinta essentia. Inde ergò euenit, vt haec tria non rarò indiscretim nominentur, sintque eadem numero, essentia. Ita oleum in elementorum magisterio pro aëre est &igni: &cum duplex penè ex omnibus eliciatur, alterum dilutius, alterum acrius, facilè pro elemento aeris &ignis se gerunt. Ex eo fit sulphur per coagulationem, &eius gratia nonnunquam totus liquor oleosus, sulphur nuncupatur. Extrahitur oleum verum ex omnibus pinguibus &inflammatilibus, in omnigenere rerum. Sunt tamen plurima mineralium, quae vt nihil sulphuris habent &balsami, ita &nihil olei. Quaedam admodum exile obtinent, &in nonnullis ex potentia prius in actum deducendum est. Quae pinguia non sunt, &nihilominus consistentiam olei habent, oleositates appellantur, praesertim si artificio oleorum fiunt.