Latin
TRACT. II. CAPVT X
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 287
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam ex quibus oleum insitum difficilimè elicitur, aut in quibus nullum est, oleo externo imbibuntur, quod virtute eorum alteratum, postea pro oleo earum rerum se gerit, &nominibus eorum appellatur. Solent autem ignita, vel calefacta in oleo oliuarum, vel terebinthi vel lauri, vel alio quouis extingui &macerari, donec legitimam quantitatem combiberint. In omni balsamo porrò est oleum, &licet appellationes permutentur interdum, tamen balsamus tunc potius dicitur, cum consistentia est tenacior &crassior, oleum verò cum est liquidior. TRACT. II. CAPVT XI. De oleo stillatitio per ascensum. Oleum deinde est destillatum, aut secretum. Oleum destillatum est, quod per destillationem extrahitur: idque vel ascensu, vel descensu, siue insitum sit, siue combibitum. Et quidem combibitum omne elicitur destillatione sola. Insitum verò etiam secernitur alijs modis. Olea stillatitia maximè fiunt ex vegetalibus &animalibus: quae si per ascensum fiunt ferè communi possunt confici via, per macerationem in menstruo suo, &destillationem per refrigeria cum cohobijs crebris, si difficulter oleum elicitur. Cauendum autem est, ne menstruum ebulliat in vase &ascendat ad alembicum, &c. Oleum prolicitum à menstruo abstrahitur, &rectificatur insolando vel denuò destillando. Res siccae comminuuntur in puluerem, &plaerumque vncijs tribus affunduntur fontanae 6. lib. vel librae pulueris adijciuntur li. 10. aquae, loco aquae nonnunquam vinum sumitur, quod celerius penetret &resoluat, vt possit exire oleum; &tunc calor moderandus est diligentius, ne vini spir. scandant sine oleo. Alias aqua commodior est. Est &cum aqua stillatitia vel herbae propriae, vel fontana, vel aqua vino mista, &adiecto momento spiritus vini vsurpatur: Stant autem in digestione vsque ad tabem, vel etiam putrefactionem. Quae res humorem coniunctum habent, tunduntur, exprimuntur, inque suo humore macerantur. Pinguia &resinae soluuntur in suo liquore (vino, vini spir. aceto, &c.) additoque silicum puluere destillantur Est &delectus vasorum habendus. Quae tenuis sunt substantiae &facilè oleum fundunt, balneo bulliente destillantur. Alia in arena. Vulgare est ex vesica cuprea cuius tertia pars sit vacua, immediatè per refrigeria &serpentinas multiplici errore &anfractibus repentes, mutata semper frigida cum aqua incaluit, prolectare. Cum stillae non amplius sapiunt rem impositam, cessandum est.