Latin
TRACT. II. CAPVT XII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 288-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAPVT XII. De oleis aromaticorum. Ad aromata pertinent res calidae, siccae, odoratae, potissimum ex genere radicum, corticum, lignorum, herbarum, seminum, fructuum siccorum &quae his sunt affinia. Ex his destillatione per ascensum oleum elicitur duplici modo. Primus, aromata crassius fracta tusave macerantur aqua bis aut ter destillata, ita vt tenuior pars semper accipiatur, post per serpentinas per frigidam transmeantes exiguntur. Liquor primum manans capiti mortuo trito bis terve affunditur, &vna maceratur, donec oleum quod cupimus sit redditum. Notandum autem quod si quid olei primum cum liquore est egressum, id separandum antequam reddatur capiti mortuo. Loco macerationis prolixae, potes vti decoctione in diplomate in aliquibus, &c. Nonnulli non reddunt capiti mortuo, sed per vesicam destillant oleosos &vapidos spiritus, simul adhibita aqua vel liquore copioso. Separatur tandem oleum ab aqua in furno digestionis. Liquoris proportio est, vt sex mensurae sint ad vnam libram specierum. Secundus: Aromata minutim tusa macerantur in vini spiritu, vel maluatico, vel aqua stillatitia subtili, coloratus liquor defunditur, affuso nouo, planè vt in tincturis procedimus. Vbi non amplius coloratur, abiectis fecibus, aquae per destillationem abstrahuntur, vsque ad olei consistentiam. Haec postea exigitur per retortam, vel etiam insolando ab humiditate superflua liberatur. Retorta autem vel in cineribus aut arena locatur, vel in balneo, quod consultius, quanquam &primò statim non tantum per alembicum seu cucurbitam rectam, sed &per inclinationem in retorta balnei destillatio possit institui, &tunc cohobandum est aliquoties, pro rei natura. Menstrua, quae ab oleo separantur, seruanda sunt ad vsus extractionum, &accipiunt plaerumque nomina ab aromatibus; vt cinamomisatum, anisatum, pulegiatum, &c. (Notabis etiam in hoc modo, aliquos in duplo aquae ardentis tantum per octiduum macerare res; &effusum postea liquorem destillare donec guttae citrinae appareant, quae sunt olei indicium.)