Latin
TRACT. II. CAPVT X
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 288
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si flatuosa res est, instrumenta adhibentur ampliora, &alembicus vastus quidem, sed rostri breuioris (quod tamen nonnunquam negligitur.) Subtiles &calidae exigendae sunt per longos processus. Sed in singulis penè classibus vsus notauit aliquid peculiare, &est etiam in singulis varietas operationum, dum vnum elaborari potest vijs plurib. Sunt autem classes sex potissimum. Prima continet res aromaticas: secunda resinosas: tertia herbaceas succulentas &carneas: quarta liquidas: quinta mineralium oleositates: sexta olea composita &balsamos.