Latin
TRACT. II. CAPVT XXV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 336
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc oleum saepè fit ante oleum destillatum, vt suprà in oleo plumbi, stanni, &similium conspicitur. Oleum vitrioli: Spiritus vitrioli acidus, vel oleum colcotarinum figitur cum vini spiritu, crebrò circulando &abstrahendo donec in dulce oleum mutetur. Eodem modo proceditur &cum spiritu sulphuris. Similis quaedam fixio fit in metallis potabilibus, de quibus in magisterio; veluti solutio auri per acetum, vel succi limon. Et destillata vsque ad oleositatem, affuso succo chelidoniae &vini spiritu, maceratur, &destillatur postea per balneum, oleo in fundo restante. Eadem fit in tincturis extractis, qua tunc iure huc pertinent: veluti si tinctura minerarum, quę descripta est cap. 16. vsque ad oleitatem destillata vini spiritu tam saepè circuletur, donec oleum fiat fixum. (Cognatum quidem aliquid est, cum olea iam sua in forma existentia per vrinae spiritum, aquam fortem, &similia acerrima incrassantur; sed pertinet ad magisteria, cum huius loci sint illa tantum, quae ante fixionem talem non sunt, nec dicuntur olea.) Huius loci est &oleum croci, maceris &sim. quod ita fit: Crocus tusus maceratur in vini alcoole per octiduum in balneo, vitro hermeticè clauso. Spiritus ad mellis crassitiem. Refunditur idem, seu materia eodem imbibitur; maceratur, destillatur; quod repetitur duodecies. Transit crocus in oleum, à quo spiritus est segregandus.