Latin
TRACT. II. CAPVT XXVI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 336-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAPVT XXVI. De spiritibus. Dictum de arcano specifico astrali est. Adest materiale. Arcanum materiale est, extractum specificum materiae corporis vicinius. Cum autem materia corporum mistorum sit ex duplici elemento humidosc. &sicco: (aer enim &ignis formalia potius sunt &efficientum habent rationem.) Itaque &hoc arcanum aemulans ipsorum conditionem est duplex; Aqua stillatitia scil. &coagulum specificum. Aqua stillatitia est extractum specificum consistentiae &diuisionis aqueae concretione halituum è rebus elicitorum per destillationem productum. (Vnde &à liquorib. per deliquium factis distat, sicut &ab extractis succis liquidis &oleis, quae non sunt ita [GR] dόρισα [/GR]; illi verò etiam non ex halitib. nati. Itaque licet consistentiam habeant aqueam; liquores tamen &succi nominantur rectius; vt acetositas limonum, succus vitium betulae, &c. Qui tamen nonnunquam etiam aquae nuncupantur ob affinitatem. Differt etiam à phlegmate, quod est elementare magisterium, &principium mercuriale, quod hoc ad externum elementum simplex accedat proximi, &aut nihil interiorum virium habeat, aut valdè dilutum quid.