Latin
SPIRITVS VINI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 337-2
Unproofread scanNot analysed yet
SPIRITVS VINI. Aquam ardentem destilla per alembicum, cuius cucurbita sit in summo obstructa spongia vel charta pergamena. Quod transmeat, vini spir. est. Oportet autem adhibere refrigeratoria &serpentinas. Spongiam etiam quidam oleo irrigant. Aliter: Vinum Graecum è cucurbita recta, (vel retorta) in balneo (vel cineribus) destillatur leni igni, vt tertia pars exeat. Destillatum iterum imponitur, &elicitur de ea pars tertia; &pari modo haec quoque ad tertiam redigitur. Hoc tandem immittitur in cucurbitam longi gracilisque colli tricubitalem, ex qua quartò destillatur. Quintò imponitur cucurbitae orificio membrana pergamena; &addito pileo destillatur spiritus qui penetrat per angustissimos poros.