Latin
TRACT. II. CAPVT XXVI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 337
Unproofread scanNot analysed yet
Aqua verò stillatitia arcanam rei vim totam contineat, tametsi saepè etiam aqua specifica pro elemento habeatur, quia vel hoc exilem illius vim habet, vel aqua coniunctam secum vehit aquei elementi portionem.) Aqua stillatitia est duplex; soluens &stillatitia simpliciter. (Quanquam enim omnis conficiatur destillando, tamen prior ab officio &sine potiore nomen soluentis accipit, distatque à stillatitia simpliciter acredine ignea penetrante seu acumine, &destillatione laboriosiore, vt quam minimum habeant aquei elementi simplices, sed igneum potius fluorem, quassi essent ignes aquei, aquae ardentes &c. Itaque &Gebero nominatur aqua acuta, ab alijs etiam clauis philosophorum, cuius vim in aliquibus assequitur à tota substantia hydrargyrus; quemadmodum &alia interdum idem sustinent munus, vt lixiuia, aquae stillatitiae praesertim mellis, item integra aquosa, ex quibus extrahitur, vt vinum acetum, succus berberum depuratus, vrina, &c. Assueuit autem &vulgus distinguere inter stillatitias simpliciter ita dictas, &illas erosiuas.) Aqua soluens est quae subtilitate ignea &penetrante acredineque in tenui humore reserare corporum clausuras potest, destillatione laboriosiore concinnata, &ab aquositate quantum fieri potest liberata. Vnde &in medicina eius vsus plurimus est in obstructionibus expediendis, crassisque &viscidis incidendis, spiritib. subtiliandis, &omninò cum penetrare volumus &vim medicam citò procurare, suo tamen modo, &c. Fiunt autem penè omnes ex igneis acribus halabilibus ignium vi maximè per retortam euocatae; nonnullae etiam rectà eleuantur. Aqua soluens est duorum generum; spiritus &aqua fortis. Spiritus est aqua soluens è re simplici &acri producta cum ignei halitus natura. Potissima eius pars est halitus igneus; mistus tamen partem vaporosa: Itaque &consistentiam obtinet aqueam. In tali substantia specificam vim rei gerit. Spiritus ambigit inter aquam &oleum, &accedit ad liquorem; itaque etiam oleum vocatur praesertim in mineralibus. Et spiritus quidam sunt oleosiores, quidam aquosiores. (Alias spiritus nominantur etiam exhalationes flammeae &concretiones earum, sicut fumi metallici, item flores stibij. stanni, flos salis, vini, &c.) Et ad differentiam vox sicci additur: sic metallici spiritus integri sunt, sulphur, arsenicum, realgar, hydrargyrus. Inter spiritus excellit spiritus vini, terebinth. ,mellis &c. Inter vegetabilia. In mineralib. nobilis est spir. vitrioli, tartari, salium quorumuis, sulph. &c. (Et hi potissimum sunt simplices. Ad composita accedunt, qui fiunt additis sale &fermento, quomodo volunt ex omnib. simplicib. posse spiritus extrahi, &c.