Latin
CAPVT XVIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 34
Unproofread scanNot analysed yet
Distractio est qua partes distrahuntur, qualibet manente in suo homogenia. Itaque quasi diuulsio quaedam hîc fit diuersorum, ante cohaerentium aut vnitorum, citra respectum extractionis vnius in altero existentis, vel comprehensi. Distractio est duplex: separatio &calcinatio. Separatio est qua partes distractae separantur singulis existentibus in se quidem similaribus, ad mutuas tamen heterogeneis: veluti cum totum commistum est ex elementis duobus, si in haec resoluitur denuò, separatio est vnoquoque in se similari, ad alterum tamen naturae alterius. Et fit separatio per abstractionem, aut per abscessum. Separatio per abstractionem est, cum aliquo instrumento partes diuersae à se mutuò disclusę, altera ab altera abstrahuntur. Et fit hoc quoque dupliciter: ablatione, &subductione: siue sint res liquidae, siue siccae. Ablatio est abstractio per partem superiorem. Perficitur modis variis. In siccis, quae leuius adhaerent, detersio fieri potest per pedem leporinum, vel similia. Quaedam penna, cultellis, spathis, &c. Aufferimus, quaedam detergemus affricto panno, vel scopis, ijsque setaceis, ferreis, ligneis, &c. Validius coniuncta diffringimus, seu auellimus varijs instrumentis, vt radula, lima, forcipe, runcina, &c. Nonnulla decussu mallei in aduersam partem absiliunt, vt flos cupri, aurum à stibio. Famulatur hîc nonnunquam ignitio, &extinctio, item fusio &similes operae. Est &cum amalgamatio ablationi seruit, vt in venis auri puluerulentis, vel auro impuro, &c. Est cum res attrahentes: vt magnes ferri scobem ex cumulo arenae separat; succinum paleas; cinabaris argenti medullam, sulphur monetas disiungit. Ablatio in humidis non minus variat. Tollitur hic quod eminet modo per depletionem seu defusionem, inclinato modicè vase: modò exhauritur liquor per spongias, vellera, pannos, lanam, &c. Quae postea exprimuntur in vas suum.