Latin
CAPVT XVIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 35
Unproofread scanNot analysed yet
Est &exhaustio per siphunculos, fistulas, antlia, &similia instrumenta, quibus vel totus lacus potest exiccari. Quod si terrea subsidentia sunt in liquore, facto desessu, per lacinias abstrahitur liquor purus, quam vocant destillationem per lacinias, vel per linguam bouis. Eius procuratio est, vt gradibus diuersis disponantur conchae cum materia. In has immittuntur ab altera parte laciniae madentes: altera discerpta plaerunque &acuminata, dependente in vas in gradu inferiore stante: vnde, si placet, iterum exhauriri per alias lacinias humor potest. Si recipiens est orificio angustiore, infundibulum imponitur. Quae in summo natant, facilè tolluntur perforato cochleari, siquidem haerere possunt, vel etiam integro, si liquida sunt, vt olea, &c. Nonnunquam &pennis vtimur caulibus rescissis, vel inclinatione &similibus. Affinis his est ablatio aquosarum partium ab oleosis per panem tostum, iuncos, medullam sambuci, chartam bibulam, &c. Quae oleum, viscidum praesertim, non admittunt. Hyeme oleum ab aqua tollitur commodè congelatione procurata. Quibusdam additur oui album, quod scopis diuerberatum in humore alienitates assumit, &abstractum vnà ducit. Seruit hic interdum diuaporatio, destillatio, sublimatio, &aliae operationes congruae.